Samuel autem lugebat Saul, et ait Dominus: Usquequo luges Saul, cum ego projecerim eum: Imple cornu oleo, et vade ad domum Isai, ut inungas regem unum de filiis ejus; et quia times Saul, fer vitulum quasi ad immolandum. Cumque venisset in Bethlehem, dixerunt seniores ad eum: Pacificusne est ingressus tuus? Timebant enim ne propter aliquam correctionem misisset rex, vel quod offensus forte regi fugisset, et non auderent eum recipere. Qui cum dixisset se venisse ad immolandum, sanctificavit Isai, et filios ejus, et statuit eos coram altari, et videns Eliab primogenitum procerum, et optimum aestimavit regem futurum, et ait Dominus ad eum: Ego non corporis pulchritudinem apicem facio regalem, sed animi virtutem. In eumdem modum probavit Dominus alios. Statuerat enim Isai septem filios coram Samuele, septem proprios, et Nathan adoptatum filium Samaa filii sui, et ait Samuel ad eum: Nunquid completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et jubente Samuele adductus est David rufus, id est rubicundus. Et pulcher; et inunctus est in medio fratrum, et directus est Spiritus Domini in David a die illa et deinceps. Et recessit Spiritus Domini a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam missus a Domino. Dicit Josephus David tunc accepisse spiritum propheticum, sicut ille quidem prophetare coepit, sancto super se Spiritu veniente. Sed quia dictum est spiritum recessisse a Saul, et directum in David, videtur quod de eodem spiritu dicatur, id est, de gratia Spiritus, qua hucusque Saul victor hostium exstiterat. Tunc dixerunt ad Saul servi ejus: Spiritus malus exagitat te: adhibe tibi psaltem peritum in cithara, et levius feres. Tradunt physici quod harmonia laetum reddat laetiorem, et tristem tristiorem. Tradunt mathematici quod multi daemones harmoniam ferre non possunt, et quandoque nulli; et indicatum est regi quod David esset sciens psallere et vir bellicosus. Cumque misisset rex ad Isai pro filio ejus, tulit Isai asinum plenum panibus, et vinum, et hoedum, et misit ea regi per manum David. Dicitur autem asinus plenus, id est sufficienter oneratus, vel forte, sicut ex bove et hirco fiunt utres, ita de asino fiebant sacci ad aliqua ferenda. Igitur cum spiritus arripiebat Saul, David psallebat in cithara, et levius erat ei, et quandoque recedebat ab eo spiritus. Cumque aliquandiu cessisset spiritus Saul, remissus est David ad patrem.